Secundum Marcum 15:34-39 Vulgata Latina (VULG)

34.  Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

35.  Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.

36.  Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

37.  Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38.  Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

39.  Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.

Secundum Marcum 15