Secundum Marcum 14:46-59 Vulgata Latina (VULG)

46.  At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47.  Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

48.  Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?

49.  quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

50.  Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51.  Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

52.  At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53.  Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.

54.  Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

55.  Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.

56.  Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.

57.  Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :

58.  Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

59.  Et non erat conveniens testimonium illorum.

Secundum Marcum 14