Secundum Marcum 14:35-52 Vulgata Latina (VULG)

35.  Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

36.  Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.

37.  Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?

38.  vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

39.  Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

40.  Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

41.  Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

42.  Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

43.  Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

44.  Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

45.  Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.

46.  At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47.  Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

48.  Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?

49.  quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

50.  Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51.  Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

52.  At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

Secundum Marcum 14