15. Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
16. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17. Vespere autem facto, venit cum duodecim.
18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
19. At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?