21. Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23. Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
24. Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25. et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
26. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.