19. Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21. Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23. Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
24. Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
25. et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.