Secundum Marcum 12:1-19 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

2.  Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.

3.  Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

4.  Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

5.  Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.

6.  Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.

7.  Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.

8.  Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.

9.  Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

10.  Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :

11.  a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

12.  Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13.  Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.

14.  Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?

15.  Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.

16.  At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.

17.  Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18.  Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :

19.  Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

Secundum Marcum 12