Secundum Marcum 11:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6.  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7.  Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8.  Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9.  Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10.  benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11.  Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12.  Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13.  Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14.  Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15.  Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

16.  et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

17.  et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

18.  Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19.  Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20.  Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

Secundum Marcum 11