Secundum Marcum 11:25-33 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

26.  Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27.  Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :

28.  et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

29.  Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

30.  Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

31.  At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?

32.  Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33.  Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Secundum Marcum 11