Secundum Marcum 11:2-15 Vulgata Latina (VULG)

2.  et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3.  Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4.  Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5.  Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6.  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7.  Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8.  Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9.  Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10.  benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11.  Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12.  Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13.  Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14.  Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15.  Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

Secundum Marcum 11