16. et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
17. et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
18. Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
19. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21. Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
22. Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
23. Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
24. Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.