Secundum Marcum 11:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2.  et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3.  Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4.  Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5.  Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6.  Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7.  Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8.  Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9.  Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10.  benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11.  Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12.  Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

Secundum Marcum 11