Secundum Marcum 10:20-22 Vulgata Latina (VULG)

20.  At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

21.  Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

22.  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.

Secundum Marcum 10