Secundum Marcum 10:18-28 Vulgata Latina (VULG)

18.  Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.

19.  Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.

20.  At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

21.  Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

22.  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.

23.  Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !

24.  Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

25.  Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26.  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

27.  Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28.  Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

Secundum Marcum 10