37. Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
38. Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
39. Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
40. Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
41. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
42. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43. Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,