5. Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud.
6. Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.
7. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
8. Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
9. Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola.
10. Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
11. Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.
12. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.