Secundum Lucam 5:30-36 Vulgata Latina (VULG)

30.  Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?

31.  Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.

32.  Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33.  At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

34.  Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

35.  Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

36.  Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

Secundum Lucam 5