27. Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
28. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
30. Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
31. Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
32. Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
33. At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
34. Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
35. Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
36. Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
37. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
38. sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
39. Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.