Secundum Lucam 4:32-39 Vulgata Latina (VULG)

32.  Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

33.  Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

34.  dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.

35.  Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

36.  Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

37.  Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38.  Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

39.  Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

Secundum Lucam 4