Secundum Lucam 3:12-14 Vulgata Latina (VULG)

12.  Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?

13.  At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.

14.  Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.

Secundum Lucam 3