Secundum Lucam 24:23-29 Vulgata Latina (VULG)

23.  et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24.  Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

25.  Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !

26.  Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

27.  Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

28.  Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.

29.  Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

Secundum Lucam 24