Secundum Lucam 24:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.

15.  Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :

16.  oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

17.  Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?

18.  Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?

19.  Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :

Secundum Lucam 24