9. Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10. Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
13. Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14. dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15. Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16. Emendatum ergo illum dimittam.