35. Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36. Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37. et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38. Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.
39. Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40. Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
42. Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43. Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
44. Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.