Secundum Lucam 23:28-47 Vulgata Latina (VULG)

28.  Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29.  Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

30.  Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

31.  Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

32.  Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33.  Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

34.  Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

35.  Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

36.  Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

37.  et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

38.  Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.

39.  Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

40.  Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

41.  Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.

42.  Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

43.  Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.

44.  Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.

45.  Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

46.  Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

47.  Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.

Secundum Lucam 23