Secundum Lucam 23:25-33 Vulgata Latina (VULG)

25.  Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26.  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27.  Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

28.  Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29.  Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

30.  Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

31.  Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

32.  Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33.  Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

Secundum Lucam 23