Secundum Lucam 23:20-29 Vulgata Latina (VULG)

20.  Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21.  At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

22.  Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

23.  At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

24.  Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25.  Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26.  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27.  Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

28.  Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29.  Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

Secundum Lucam 23