Secundum Lucam 23:19-30 Vulgata Latina (VULG)

19.  qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20.  Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21.  At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

22.  Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

23.  At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

24.  Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25.  Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26.  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27.  Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

28.  Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29.  Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

30.  Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

Secundum Lucam 23