Secundum Lucam 23:16-29 Vulgata Latina (VULG)

16.  Emendatum ergo illum dimittam.

17.  Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

18.  Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :

19.  qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20.  Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21.  At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

22.  Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

23.  At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

24.  Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25.  Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

26.  Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27.  Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

28.  Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29.  Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

Secundum Lucam 23