16. Emendatum ergo illum dimittam.
17. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
19. qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20. Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21. At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
22. Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.