1. Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2. Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3. Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
4. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.
5. At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
6. Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.