1. Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2. Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3. Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
4. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.
5. At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
6. Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
7. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8. Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9. Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10. Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.