Secundum Lucam 22:58-62 Vulgata Latina (VULG)

58.  Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59.  Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

60.  Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61.  Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62.  Et egressus foras Petrus flevit amare.

Secundum Lucam 22