Secundum Lucam 22:45-58 Vulgata Latina (VULG)

45.  Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

46.  Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

47.  Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48.  Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

49.  Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

50.  Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51.  Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

52.  Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

53.  Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54.  Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

55.  Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56.  Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57.  At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58.  Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

Secundum Lucam 22