42. dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43. Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44. Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45. Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46. Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47. Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48. Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
49. Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
50. Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51. Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52. Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
53. Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54. Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
55. Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56. Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
57. At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
58. Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
59. Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.