30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31. Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
32. ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33. Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34. At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35. Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36. At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.