Secundum Lucam 21:21-23 Vulgata Latina (VULG)

21.  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,

22.  quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.

23.  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

Secundum Lucam 21