Secundum Lucam 20:27-29 Vulgata Latina (VULG)

27.  Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28.  dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

29.  Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

Secundum Lucam 20