Secundum Lucam 2:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

10.  Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :

11.  quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

12.  Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.

13.  Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :

14.  Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

Secundum Lucam 2