Secundum Lucam 2:49-52 Vulgata Latina (VULG)

49.  Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?

50.  Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

51.  Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.

52.  Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.

Secundum Lucam 2