Secundum Lucam 2:31-44 Vulgata Latina (VULG)

31.  quod parasti ante faciem omnium populorum :

32.  lumen ad revelationem gentium,et gloriam plebis tuæ Israël.

33.  Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.

34.  Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :

35.  et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.

36.  Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.

37.  Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.

38.  Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.

39.  Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.

40.  Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.

41.  Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.

42.  Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

43.  consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.

44.  Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.

Secundum Lucam 2