22. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
23. sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
25. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
26. Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28. et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
29. Nunc dimittis servum tuum Domine,secundum verbum tuum in pace :
30. quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31. quod parasti ante faciem omnium populorum :
32. lumen ad revelationem gentium,et gloriam plebis tuæ Israël.
33. Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.