Secundum Lucam 2:11-21 Vulgata Latina (VULG)

11.  quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

12.  Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.

13.  Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :

14.  Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

15.  Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.

16.  Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.

17.  Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

18.  Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.

19.  Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

20.  Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.

21.  Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.

Secundum Lucam 2