11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12. Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13. Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :
14. Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15. Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
16. Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
17. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18. Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19. Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.