1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
2. Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4. Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
6. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.
8. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.