6. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8. Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9. Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10. Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11. Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12. Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
14. Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
15. Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16. Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17. Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18. Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.