Secundum Lucam 19:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11.  Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12.  Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13.  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14.  Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15.  Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16.  Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

Secundum Lucam 19