Secundum Lucam 18:24-27 Vulgata Latina (VULG)

24.  Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

25.  facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26.  Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?

27.  Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

Secundum Lucam 18