19. Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
20. Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
21. Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
22. Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
23. His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
24. Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
25. facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26. Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?