Secundum Lucam 17:19-22 Vulgata Latina (VULG)

19.  Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.

20.  Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

21.  neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22.  Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

Secundum Lucam 17